Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

solemnitas

Ex 10:9 Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.
Ex 13:6 Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Ex 32:5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.
Lev 23:6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Num 28:17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
Idc 21:19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
Ezech 45:21 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas: septem diebus azyma comedentur.