Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sola

Ios 6:17 sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
Ruth 1:17 Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
II Reg 2:10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David.
Tob 8:9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
Iudith 13:3 eratque Judith sola in cubiculo.
Sap 18:25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit; erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
Eccli 24:8 Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
Isa 28:19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isa 49:21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola; et isti ubi erant?
Ier 17:4 Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras, quoniam ignem succendisti in furore meo, usque in æternum ardebit.
Lam 1:1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Bar 4:19 Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola.
Lc 24:12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.