Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

socrus

Ruth 2:19 Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
Ruth 2:22 Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
Ruth 3:6 Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.
Mc 1:30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
Lc 12:53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.