Gen 38:13
|
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
|
Idc 19:3
|
Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos: quæ suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei lætus,
|
Idc 19:5
|
Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
|
Idc 19:7
|
At ille consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
|
Idc 19:8
|
Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
|
Idc 19:9
|
Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
|
I Reg 4:19
|
Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.
|
Ezech 22:11
|
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
|
I Mach 11:2
|
Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
|
Io 18:13
|
Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
|