Num 11:12
|
Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum?
|
Deut 13:6
|
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
|
Deut 28:54
|
Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,
|
Deut 28:56
|
Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,
|
Idc 16:19
|
At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.
|
Ruth 4:16
|
Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.
|
II Reg 12:3
|
Pauper autem nihil habebat omnino, præter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia.
|
II Reg 12:8
|
et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.
|
III Reg 1:2
|
Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
|
III Reg 3:20
|
Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
|
III Reg 3:20
|
Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
|
III Reg 17:19
|
Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
|
Iob 19:27
|
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
|
Iob 23:12
|
A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
|
Iob 31:33
|
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:
|
Ps 34:13
|
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
|
Ps 73:11
|
Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
|
Ps 78:12
|
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
|
Ps 88:51
|
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
|
Prov 5:20
|
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
|
Prov 6:27
|
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
|
Prov 17:23
|
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
|
Prov 21:14
|
Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
|
Eccles 7:10
|
Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
|
Isa 40:11
|
Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit.
|
Isa 65:7
|
Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
|
Lam 2:12
|
LAMED. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
|
Ezech 43:13
|
Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: hæc quoque erat fossa altaris.
|
Ezech 43:14
|
Et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
|
Mich 7:5
|
Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
|
Lc 16:23
|
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:
|
Io 1:18
|
Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
|
Io 13:23
|
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
|