Gen 48:13
|
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
|
Lev 14:29
|
reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
|
Idc 20:16
|
qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
|
Prov 3:16
|
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
|
Eccles 10:2
|
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
|
Ezech 39:3
|
Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
|
I Mach 5:46
|
Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
|
Mt 6:3
|
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
|