Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

simus

Gen 44:8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
II Esd 2:17 Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
Iudith 3:2 Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
Iudith 7:16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros.
Act 16:21 et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
Act 17:29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
I Cor 10:6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
II Cor 1:9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
II Cor 3:5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:
II Cor 13:7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.
Eph 1:12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
Eph 4:14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
I Thess 5:6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
I Thess 5:8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:
I Tim 6:8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
Tit 3:7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Iac 1:18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
I Io 3:1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
I Io 5:20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
III Io 1:8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.