Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

simili

Gen 41:21 nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
Ex 21:31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
Ex 26:3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
Idc 21:14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
III Reg 7:8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
Tob 8:12 Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.
Iob 40:4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
Eccli 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Iudae 1:7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.