Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

similem

Deut 18:18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
II Reg 9:8 Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortum similem mei?
IV Reg 25:17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.
Sap 7:3 Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Sap 15:16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
Eccli 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Eccli 28:4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.
Eccli 30:4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
Eccli 45:7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.
Isa 40:18 Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isa 46:5 Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem?
Mt 11:16 Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
Apoc 1:13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea:
Apoc 14:14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.