Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

silva

I Reg 23:15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
I Reg 23:18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva: Jonathas autem reversus est in domum suam.
IV Reg 6:2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite.
II Par 25:18 At ille remisit nuntios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiæ, quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
Ps 73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Ps 79:14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
Sap 13:11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
Ier 5:6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.
Ier 12:8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam.