Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

silentium

Idc 3:19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant,
II Esd 8:7 Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitæ, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo.
II Esd 8:11 Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
Iudith 13:16 Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,
Prov 26:10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
Sap 18:14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Isa 32:17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
Isa 62:7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
Amos 8:3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur; in omni loco projicietur silentium.
Mt 22:34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:
Act 13:16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
Act 22:2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
Apoc 8:1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora.