Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

servivit

Lev 25:53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Deut 15:18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.
III Reg 16:31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
IV Reg 18:7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
II Par 33:22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
II Par 36:20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
Ps 17:45 Populus, quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.
Eccli 25:11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
Ezech 29:18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
Ezech 29:20 et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
Osee 12:12 Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
Phil 2:22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.