Num 7:9
|
Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
|
Num 18:21
|
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
|
Iudith 11:5
|
Vivit enim Nabuchodonosor rex teræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.
|
Iob 4:18
|
Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
|
Ps 118:91
|
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
|
Eccli 4:15
|
Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
|
Ezech 48:18
|
Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
|
II Mach 1:27
|
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
|
Rom 16:18
|
Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
|
Apoc 7:15
|
Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos:
|