Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

serviet

Gen 25:23 Qui respondens ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
Ex 21:2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
Deut 15:17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies.
Deut 20:11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
II Reg 22:44 Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
Ps 21:31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
Prov 11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
Prov 12:24 Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est tributis serviet.
Eccli 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
Ier 34:14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
Ezech 20:40 in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël: omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi, et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
Rom 9:12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,