Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

servientes

Num 3:8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
Idc 2:13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth.
Idc 2:19 Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam, per quam ambulare consueverunt.
Idc 3:7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
IV Reg 17:41 Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.
I Par 25:1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
Iudith 8:16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
Rom 12:11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
Rom 13:6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
I Cor 6:9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
Gal 4:3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
Eph 6:6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
Eph 6:7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
Col 3:22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Tit 2:3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
Tit 3:3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Apoc 22:15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.