Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

servat

Prov 16:17 Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
Prov 27:18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
Eccli 29:1 Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.
Io 14:21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
Io 14:24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.
I Io 2:5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
I Io 3:24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
Apoc 1:3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.