Iob 2:6
|
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est; verumtamen animam illius serva.
|
Prov 4:23
|
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
|
Prov 7:2
|
Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
|
Prov 25:10
|
ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
|
Eccli 2:6
|
Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce.
|
Eccli 7:26
|
Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
|
Eccli 10:31
|
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
|
Eccli 27:13
|
In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.
|
Eccli 37:9
|
A consiliario serva animam tuam: prius scito quæ sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit:
|
Mt 19:17
|
Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
|
Io 17:11
|
Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
|
Apoc 3:3
|
In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
|