Iudith 13:1
|
Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.
|
Mt 20:8
|
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
|
Mt 27:57
|
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:
|
Mc 4:35
|
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
|
Mc 6:47
|
Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
|
Mc 13:35
|
vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
|
Mc 15:42
|
Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
|
Io 6:16
|
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
|
Io 20:19
|
Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
|