Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sermonibus

Gen 27:34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
Gen 37:27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Ex 24:8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
Ex 31:18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Ex 34:33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Deut 27:26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.
Ios 1:18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
Idc 9:30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
Idc 18:20 Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
Idc 19:10 Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
Idc 19:25 Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
I Reg 24:8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
III Reg 10:7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
IV Reg 10:10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ.
IV Reg 22:19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
I Par 25:5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
II Par 29:30 Præcepitque Ezechias, et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
II Par 33:18 Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël.
II Par 33:19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
II Par 34:21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
II Par 35:22 Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
I Esd 7:11 Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.
Iudith 8:28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Iob 6:10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Iob 6:25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
Iob 16:5 Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos.
Iob 19:2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
Iob 32:11 Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:
Iob 32:12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
Iob 32:18 Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Iob 34:37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
Iob 35:4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Iob 38:2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Ps 50:6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ps 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
Ps 118:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Prov 6:2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
Prov 7:21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
Prov 29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
Eccles 5:2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Eccles 7:22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
Sap 2:20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Eccli 12:12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
Eccli 41:28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Eccli 42:15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
Eccli 43:5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
Isa 37:4 Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
Ier 7:8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis:
Ier 14:1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
Mal 2:17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?