Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sermone

Gen 24:9 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
Gen 45:16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
Lev 5:4 Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
Idc 20:8 Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum:
I Reg 10:16 Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
I Reg 30:24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc: æqua enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
III Reg 13:1 Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente.
III Reg 13:2 Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet.
III Reg 13:5 Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini.
III Reg 13:9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
III Reg 13:17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
III Reg 13:18 Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
III Reg 13:32 Profecto enim veniet sermo, quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quæ sunt in urbibus Samariæ.
III Reg 15:5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
III Reg 20:35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.
I Esd 4:7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.
I Esd 10:13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto),
Prov 12:25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
Prov 17:9 Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
Eccles 1:8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Eccli 3:9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
Eccli 5:15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Eccli 39:22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:
Eccli 43:25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas.
Eccli 43:28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.
Isa 32:7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Dan 1:14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
Dan 7:1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
Mt 22:15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Lc 1:29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Lc 20:20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
Lc 24:19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
Io 8:31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
Act 8:21 Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Act 20:2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
I Cor 4:20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
II Cor 8:7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
II Cor 11:6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
Gal 5:14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
I Thess 1:5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
I Thess 2:5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est:
II Thess 2:16 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.