I Reg 25:27
|
Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo: et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
|
IV Reg 17:34
|
Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël:
|
Eccles 5:2
|
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
|
Isa 1:23
|
Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
|
Ier 8:10
|
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum, omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium.
|
Ezech 13:3
|
Hæc dicit Dominus Deus: Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident!
|
Io 10:4
|
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
|
Io 10:5
|
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
|
Io 10:27
|
Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
|
Apoc 14:4
|
Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:
|
Apoc 14:13
|
Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
|