Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sequitur

II Reg 15:13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom.
III Reg 20:10 Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me.
Prov 7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
Prov 10:4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.
Prov 12:20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
Prov 15:9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
Prov 18:3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
Prov 21:21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
Prov 29:23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Ezech 33:31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Osee 12:1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis init, et oleum in Ægyptum ferebat.
Mt 10:38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
Mc 9:37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Lc 9:49 Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum.
Io 8:12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.