Num 16:41
|
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
|
Num 17:8
|
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
|
III Reg 20:22
|
Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
|
I Par 29:21
|
Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
|
I Mach 4:28
|
Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
|
II Mach 7:8
|
At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
|
II Mach 12:39
|
Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
|
Lc 9:37
|
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
|
Lc 13:33
|
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
|
Act 13:42
|
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
|
Act 16:11
|
Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
|
Act 20:15
|
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
|
Act 20:15
|
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
|
Act 21:1
|
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
|
Act 25:17
|
Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
|
Act 27:18
|
Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:
|