Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sequens

Deut 29:22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
Idc 4:22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.
Ruth 2:7 et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.
I Reg 11:5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
I Reg 14:13 Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonatham, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.
II Reg 20:13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.
Ier 17:16 et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
I Mach 4:16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
II Mach 4:17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.
Lc 20:30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Io 20:6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
Heb 10:9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.