Tob 1:20
|
esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
|
Tob 4:18
|
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
|
Eccli 38:16
|
Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
|
II Mach 4:49
|
Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.
|
Mt 27:7
|
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
|
Mc 14:8
|
Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
|