Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sepulta

Gen 35:8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
Gen 35:19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
Num 20:1 Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
Iudith 16:28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.
Eccli 44:14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.