Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

septuplum

Gen 4:15 Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
Lev 26:18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
Lev 26:21 Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Ps 11:7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
Ps 78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
Prov 6:31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
Eccli 7:3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum.
Eccli 20:12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
Eccli 40:8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
Dan 3:19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.