Gen 2:2
|
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
|
Gen 2:2
|
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
|
Gen 2:3
|
Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
|
Gen 8:4
|
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
|
Gen 8:4
|
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
|
Gen 8:14
|
Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
|
Ex 13:6
|
Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
|
Ex 16:26
|
Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
|
Ex 16:29
|
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
|
Ex 16:30
|
Et sabbatizavit populus die septimo.
|
Ex 20:11
|
Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
|
Ex 21:2
|
Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
|
Ex 23:11
|
anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
|
Ex 23:12
|
Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
|
Ex 24:16
|
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
|
Ex 31:15
|
Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
|
Ex 31:17
|
inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
|
Ex 34:21
|
Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
|
Lev 13:5
|
et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
|
Lev 13:6
|
Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
|
Lev 13:27
|
et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
|
Lev 13:32
|
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
|
Lev 13:34
|
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
|
Lev 13:51
|
et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
|
Lev 14:9
|
et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
|
Lev 14:39
|
Reversusque die septimo, considerabit eam: si invenerit crevisse lepram,
|
Lev 16:29
|
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
|
Lev 23:24
|
Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
|
Lev 23:41
|
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
|
Lev 25:4
|
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
|
Lev 25:9
|
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
|
Lev 25:20
|
Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
|
Num 7:48
|
Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
|
Num 19:12
|
aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
|
Num 19:12
|
aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
|
Num 19:19
|
atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
|
Num 19:19
|
atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
|
Num 29:32
|
Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
|
Num 31:19
|
et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
|
Num 31:24
|
et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
|
Deut 15:12
|
Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum:
|
Ios 6:15
|
Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
|
Ios 6:16
|
Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem:
|
Idc 14:17
|
Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
|
Idc 14:18
|
Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
|
III Reg 16:10
|
Irruens ergo Zambri, percussit, et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
|
III Reg 16:15
|
Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
|
III Reg 22:52
|
Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israël duobus annis.
|
IV Reg 11:4
|
Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:
|
IV Reg 12:1
|
Anno septimo Jehu regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
|