Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

septima

Ex 12:16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Ex 16:27 Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Num 6:9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.
Deut 16:8 Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.
Ios 19:40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
II Reg 12:18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?
III Reg 18:44 In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.
III Reg 20:29 Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una.
IV Reg 25:8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
IV Reg 25:27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
I Par 24:10 septima Accos, octava Abia,
Iob 5:19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
Ezech 30:20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
Ezech 45:20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo.
II Mach 12:38 Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.
Io 4:52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
Heb 4:4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
Heb 4:4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.