Iob 27:15
|
qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
|
Ier 8:2
|
et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.
|
Ier 16:4
|
Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt: et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
|
Ier 16:6
|
Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur neque plangentur: et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
|
Ier 19:11
|
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
|
Ier 25:33
|
Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
|
Nah 3:18
|
Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
|