Gen 25:6
|
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
|
Gen 30:35
|
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
|
Gen 32:13
|
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
|
Lev 8:25
|
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
|
Lev 9:21
|
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
|
Num 16:9
|
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
|
Deut 4:41
|
Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,
|
Deut 10:8
|
Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.
|
Idc 17:5
|
Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
|
IV Reg 17:21
|
ex eo jam tempore, quo scissus est Israël a domo David, et consituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat, separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
|
I Par 28:17
|
Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
|
Eccli 33:11
|
In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
|