Gen 44:10
|
Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
|
Ex 18:15
|
Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:
|
Num 30:15
|
Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
|
Num 35:25
|
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
|
Deut 17:11
|
juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.
|
Idc 19:30
|
Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Ægypto, usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
|
I Reg 20:12
|
ait Jonathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
|
I Esd 4:21
|
Nunc ergo audite sententiam: prohibeatis viros illos ut urbs illa non ædificetur, donec si forte a me jussum fuerit
|
Esth 16:4
|
Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
|
Esth 16:9
|
Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam.
|
Iob 29:21
|
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
|
Iob 32:6
|
Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
|
Iob 33:3
|
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
|
Eccles 10:20
|
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
|
Dan 6:8
|
Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
|
Act 26:10
|
quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
|