Gen 8:21
|
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
|
II Reg 19:35
|
Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi?
|
IV Reg 4:31
|
Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer.
|
Iudith 4:2
|
Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
|
Sap 4:8
|
senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
|
Sap 6:16
|
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
|
Sap 7:7
|
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ;
|
Sap 8:6
|
Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex?
|
Eccli 1:30
|
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
|
Eccli 3:26
|
multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
|
Eccli 4:29
|
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
|
Eccli 5:12
|
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
|
Eccli 16:24
|
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
|
Eccli 21:13
|
Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
|
Eccli 21:15
|
Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.
|
Eccli 22:10
|
Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
|
Eccli 37:25
|
Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
|
Eccli 37:26
|
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
|
Ier 4:19
|
Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.
|
Bar 4:28
|
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
|
Dan 4:31
|
Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.
|
Dan 4:33
|
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
|
Rom 12:2
|
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
|
II Cor 3:14
|
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
|
II Cor 11:3
|
Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
|
Eph 4:17
|
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
|
Heb 5:14
|
Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
|
Apoc 17:9
|
Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
|