Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sensum

I Par 22:12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
Sap 4:12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
Sap 9:15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Eccli 1:30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Eccli 3:25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi:
Eccli 10:3 Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
Eccli 19:8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare:
Eccli 20:6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
Eccli 21:12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.
Eccli 22:24 Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.
Eccli 24:36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis:
Eccli 29:35 Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.
Eccli 31:2 Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
Bar 1:22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
Bar 6:41 quasi possint sentire qui non habent motum! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum.
Dan 5:15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
Dan 13:9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
Lc 24:45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
Rom 1:28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,
Rom 11:34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
I Cor 2:16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
I Cor 2:16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
Phil 4:7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
I Io 5:20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.