Gen 18:11
|
Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.
|
Gen 50:7
|
Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti:
|
Ex 24:1
|
Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
|
Num 11:16
|
Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum,
|
Deut 22:18
|
apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
|
Ios 7:6
|
Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,
|
III Reg 8:3
|
Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,
|
IV Reg 6:32
|
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
|
IV Reg 6:32
|
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
|
IV Reg 19:2
|
Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
|
IV Reg 23:1
|
Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.
|
I Esd 5:5
|
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuique ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
|
I Esd 5:9
|
Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?
|
Iob 15:10
|
Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
|
Iob 29:8
|
Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
|
Iob 32:9
|
Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
|
Ps 104:22
|
ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
|
Ps 118:100
|
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
|
Ps 148:12
|
juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,
|
Eccli 32:13
|
In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
|
Ier 31:13
|
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
|
Lam 1:19
|
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
|
Lam 2:10
|
JOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
|
Ezech 8:1
|
Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant contra me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei,
|
Dan 13:5
|
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
|
Dan 13:8
|
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus:
|
Dan 13:16
|
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
|
Dan 13:18
|
Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.
|
Dan 13:19
|
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
|
Dan 13:24
|
Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
|
Dan 13:27
|
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
|
Dan 13:50
|
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
|
Ioël 1:2
|
Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
|
Ioël 1:14
|
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
|
Ioël 2:16
|
congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
|
Ioël 2:28
|
Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
|
Zach 8:4
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum.
|
I Mach 2:9
|
Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
|
Tit 2:2
|
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
|
Heb 11:2
|
In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
|