Num 22:23
|
Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
|
Iob 16:23
|
Ecce enim breves anni transeunt: et semitam per quam non revertar ambulo.
|
Iob 18:10
|
Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
|
Iob 22:15
|
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
|
Ps 26:11
|
Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
|
Ps 118:35
|
Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
|
Ps 138:3
|
Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti;
|
Prov 2:9
|
Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
|
Prov 4:26
|
Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
|
Prov 5:6
|
Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
|
Sap 5:10
|
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus;
|
Sap 14:3
|
Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
|
Isa 30:11
|
Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
|
Isa 33:8
|
Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam: irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
|
Isa 40:14
|
Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
|
Isa 43:16
|
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam;
|