Gen 1:12
|
Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
|
Gen 1:29
|
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
|
Gen 47:24
|
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
|
Lev 11:37
|
Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
|
Lev 11:38
|
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
|
Lev 26:5
|
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
|
Lev 26:16
|
ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.
|
Deut 21:4
|
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quæ numquam arata est, nec sementem recepit: et cædent in ea cervices vitulæ:
|
Iob 39:12
|
Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
|
Ier 35:7
|
et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini.
|
Ier 35:9
|
et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
|
Ezech 36:9
|
Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem.
|
Mc 4:26
|
Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
|