Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sedet

Ex 11:5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
III Reg 1:46 Sed et Salomon sedet super solium regni.
Esth 6:10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
Ps 46:9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
Ps 98:1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.
Prov 20:8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
Isa 40:22 Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
Ier 29:16 quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem:
Lam 1:1 PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Bar 6:70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.
Mt 23:22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
Mc 16:19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
Heb 1:3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
Heb 10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
Heb 12:2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
Apoc 7:10 et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
Apoc 7:15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos:
Apoc 17:1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,
Apoc 17:9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
Apoc 17:15 Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.