Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sedere

Num 22:30 Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.
I Reg 20:5 Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ.
III Reg 1:20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
III Reg 21:9 Litterarum autem hæc erat sententia: Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi,
III Reg 21:12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
III Reg 21:13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
Prov 21:9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Prov 25:24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
Eccles 10:6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Eccli 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Osee 12:9 Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
I Mach 2:7 Et dixit Mathathias: Væ mihi! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
I Mach 10:62 Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
Mt 20:23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Mt 21:7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Mc 10:40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Mc 12:39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
Act 2:30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
Apoc 3:21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.