Gen 27:19
|
Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
|
Ruth 4:1
|
Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
|
IV Reg 14:10
|
Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
|
II Par 25:19
|
Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
|
Sap 9:10
|
Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
|
Isa 47:1
|
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
|
Isa 47:1
|
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
|
Isa 52:2
|
Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion;
|
Ier 48:18
|
Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
|
Dan 13:50
|
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
|
I Mach 10:52
|
Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,
|
I Mach 10:53
|
et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus:
|
I Mach 10:55
|
Et respondit rex Ptolemæus, dicens: Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum.
|
I Mach 11:52
|
Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus.
|
Mt 19:28
|
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
|
Lc 1:52
|
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
|
Lc 16:6
|
At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
|
Lc 20:42
|
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
|
Iac 2:3
|
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
|
Iac 2:3
|
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
|
Apoc 22:1
|
Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
|