Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

secus

Tob 11:5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
Iob 29:19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Ps 1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Ps 140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
Eccli 41:8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
I Mach 5:42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.
I Mach 11:4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
I Mach 13:53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
II Mach 4:33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem.
II Mach 4:42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt.
Mt 13:1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
Mt 13:4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
Mt 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
Mt 13:48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
Mt 15:29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
Mt 20:30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Mt 21:19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Mc 1:16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
Lc 5:1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Lc 5:2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Lc 7:38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
Lc 8:5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
Lc 8:12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Lc 9:47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
Lc 10:32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Lc 10:33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
Lc 10:39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
Lc 18:35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
Lc 20:37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
Lc 24:4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Act 7:57 Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Act 22:3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: