Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

securus

II Reg 19:33 Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem.
Iob 11:18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
Prov 11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.
Sap 6:16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
Sap 7:23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
Ier 12:5 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?