Gen 2:13
|
Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
|
Gen 41:52
|
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
|
Ex 16:1
|
Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
|
Ex 40:15
|
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
|
Num 1:1
|
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:
|
Num 1:18
|
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
|
I Reg 8:2
|
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
|
III Reg 6:27
|
Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
|
III Reg 7:20
|
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
|
IV Reg 23:4
|
Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa, quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
|
I Par 7:15
|
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
|
II Par 30:15
|
Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini:
|
I Esd 1:10
|
scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille.
|
I Mach 9:3
|
In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem:
|
I Mach 13:51
|
et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
|
Heb 8:7
|
Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
|