Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

secessit

I Mach 9:62 et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
Mt 2:14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum:
Mt 2:22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
Mt 4:12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:
Mt 14:13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
Mt 15:21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
Mc 3:7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
Lc 9:10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
Act 23:19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?