Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scyphum

Gen 44:12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
Gen 44:17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
I Reg 26:11 propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini: nunc igitur tolle hastam, quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus.
I Reg 26:12 Tulit igitur David hastam, et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam, qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.