Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sculptilibus

II Par 24:18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
II Par 34:3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
Ps 77:58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Ps 105:36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
Ps 105:38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus;
Isa 42:8 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
Ier 8:19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et vanitatibus alienis?
Ier 14:22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.