Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scripsit

Ex 34:28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.
Deut 4:13 Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
Deut 5:22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
Deut 31:24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,
Ios 8:32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.
I Reg 10:25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
II Reg 11:14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ,
IV Reg 10:1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens:
IV Reg 17:37 Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
II Par 26:22 Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos, propheta.
II Par 32:17 Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista.
I Esd 4:7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.
Iudith 4:5 Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat,
Esth 12:4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
Eccli 50:29 Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.
Ier 36:4 Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri:
Ier 36:32 Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremiæ omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.
Ier 51:60 Et scripsit Jeremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.
Bar 1:1 Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ, in Babylonia,
Dan 5:24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.
Dan 6:25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
I Mach 1:43 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus: et relinqueret unusquisque legem suam.
I Mach 1:53 Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent.
I Mach 10:17 Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba, dicens:
I Mach 10:25 Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demetrius genti Judæorum salutem.
I Mach 10:59 Et scripsit rex Alexander Jonathæ, ut veniret obviam sibi.
I Mach 10:65 et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.
I Mach 11:22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
I Mach 11:29 Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:
I Mach 11:57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.
I Mach 12:5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis:
I Mach 13:35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem:
I Mach 16:18 Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
II Mach 8:8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
II Mach 9:18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem:
II Mach 11:15 Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.
II Mach 14:27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
Mc 10:5 Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:
Mc 12:19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Lc 1:63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
Lc 20:28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
Io 1:45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
Io 5:46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
Io 21:24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus.
Rom 10:5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
II Petr 3:15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,