I Cor 4:14
|
Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
|
I Cor 14:37
|
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
|
II Cor 13:10
|
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.
|
Gal 1:20
|
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
|
II Thess 3:17
|
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.
|
I Tim 3:14
|
Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
|
II Petr 3:1
|
Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:
|
I Io 2:1
|
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum:
|
I Io 2:7
|
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
|
I Io 2:8
|
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
|
I Io 5:13
|
Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
|