I Par 2:55
|
Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
|
Ier 8:8
|
Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
|
I Mach 7:12
|
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt:
|
II Mach 6:18
|
Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
|
Mt 5:20
|
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
|
Lc 20:39
|
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
|