IV Reg 7:12
|
Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.
|
Iudith 11:9
|
Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.
|
Eccles 9:5
|
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
|
Amos 5:16
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
|
Lc 23:34
|
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
|
Io 10:4
|
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
|
Io 18:21
|
Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
|
Act 22:19
|
Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te:
|